Sunday, March 5, 2017

De amicis ab quibus distamus, et tempore

Iohannes Ozarkiensis lectori benivolo SPD.

Quantum vitae meae tibi patefaciam, O lector benivole? Vel quanto tua referre potest? Qua enim de causa studium cognoscendarum vitarum aliarum excitatur? Libros legimus, orationes audimus, colloquiis fruimur ut -- quid? Rationem vivendi cernamus? Pericula nostra obliviscamur? Tempus teramus?

Nam homo teste Aristotole πολιτικὸν ζῷον est, hoc est animal qui in commercium eius generis confugere solet, quare sine amicis vivere non possumus. At ab amicis nostris distamus, et tempore. Quid? Nonne necesse est, Aristotelis eiusdem auctoritate, amicis simul vivere, ut si ab eis distamus, amicita tollatur? Absit! Quae si ita essent, Aristotelem in numero amicorum non haberem. Quid? Num is in sepulcro amicitia nostra fruitur? Nescio, sed ego scilicet. Potest fieri ut nunc amicitia nostra fruare, O lector benivole, quamquam ego ubi sis atque tu ubi sim ignoremus. Spero.

Vale.

No comments:

Post a Comment