Saturday, April 8, 2017

De Iustitia in Hostem

« Ἠκούσατε ὅτι ἐρρέθη· ἀγαππήσεις τὸν πλησίον σου καὶ μισήσεις τὸν ἐχθρόν σου. ἐγὼ δὲ λέγω ὑμῖν· ἀγαπᾶτε τοὺς ἐχθροὺς ὑμῶν καὶ προσεύχεσθε ὑπὲρ τῶν διωκόντων ὑμᾶς, ὅπως γένησθε υἱοὶ τοῦ πατρὸς ὑμῶν τοῦ ἐν οὐρανοῖς...»

Secundum Mattheum V. 43-45.

Iohannes benivolo lectori SPD.

O benivole lector, audivisti eos qui iustitiam nullam in bello esse opinantur? Ne cives aut captivi hors de combat, id est extra proelium, trucidantur plerumque prohibetur; praeter quod nulla alia regula in bello vel proelio ipso agnosci solet. Si autem curandum est ut etiam hostes vel inimicos diligamus, ut supra affirmatum est, quis non videt officia et iustitiam in hostem conservanda esse?

Quod Cicero quoque in libro primo De Officiis explicat: « Maximum autem exemplum est iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se venenum regi daturum et eum necaturum, senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit. Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro inferentis interitum cum scelere approbavit. » Sed quis hodie consilium huius profugae non approbet?

Neque in foro quodvis officium, modo ne fraus scelestissima fiat, agnosci potest. Haec autem verba Ieremiae Taylor, qui peritus episcopus in ecclesia Anglicana erat, e libro eius c.n. Rules and Exercises for Holy Living, bene monstrant quae officia in foro conservanda sint: « In prices of bargaining concerning uncertain merchandises, you may buy as cheap ordinarily, as you can; and sell as dear as you can, so it be, 1. without violence; and, 2. when you contract on equal terms with persons in all senses (as to the matter and skill of bargaining) equal to yourself, that is, merchants with merchants, wise men with wise men, rich with rich; and, 3. when there is no deceit, and no necessity and no monopoly: for in these cases, viz. when the contractors are equal, and no advantage on either side, both parties are voluntary, and therefore there can be no injustice or wrong to either. But then add also this consideration, that the public be not oppressed by unreasonable and unjust rates: for which the following rules are the best measure. »

Ne tibi qui iustitiam vel in foro vel in bello negligunt suadeant praecipio, O benivole lector.

Te tuosque inimicos valere iubeo.

Saturday, March 11, 2017

Iohannes lectori benivolo SPD.

In operibus cuiusdam Iohannis Brinsley, qui doctissimus aetate renascentium artium latinitatem magister docebat, multum nuper legimus. Miror quod omnia quae ad eruditionem puerorum pertinent planissime illic explicari videntur. Id quo caremus non est methodus, sed voluntas. Inter nos qui institutioni puerorum non secundum mediocritatem hodiernam operam damus quotiens de ratione pristina educandi rursus invenienda colloquamur, Utinam totiens libros maiorum evolvamus! Illic thesaurus sapientiae inveniendus latet. Ut evolvas et tu, O lector benivole, precor.

Vale.

Sunday, March 5, 2017

De Numeris, e quibus omnia aestimari solent

Iohannes lectori benivolo SPD.

Saepe de numero lectorum qui haec opuscula spectaverunt patronus noster Google me certiorem facit, quod vero mea minime refert. In regno Turbae omnia numeris aestimari solent, aliis rationibus ademptis; apud nos, O lector benivole, talibus careamus. Unicum lectorem cupio, qui quae dicam tenet; aliis non opus esse opinor.

Idem est atque in libro Antonii a Sancto Exuperio c.t. Regulus latine ab Augusto Haury reddito dicitur: "Adultorum hominum causa tibi de stellula sescentestima duodecima secundi generis singula enarravi ac quota esset secreto dixi. Nam adulta aetas numeris gaudet. Quotiescumque cum eis de novo amico loqueris, quae plurimi sunt, ea ex te numquam quaerunt. Numquam dicunt: « Qualis est vocis ejus sonus? Quibus lusionibus praecipue delectatur? Colligerene papiliones solet? » Sed  haec quaerunt: « Quot annos natus est? Quot fratres habet? Quam gravi corpore est? Quid pater ejus meretur? » Tum demum eum novisse sibi videntur. Sin autem eis dixeris: « Pulchram domum vidi roseis lateribus exsructam, cujus in fenestris gerania et in tecto columbae erant... » domum istam cogitatione sibi fingere nequaquam possunt. Eis dicere oportet: « Domum quingenorum sestertium vidi. » Tum vero exclamat: « Quam lauta est! »"

Cave ne te aestimes idem atque turba.

Vale.

De amicis ab quibus distamus, et tempore

Iohannes Ozarkiensis lectori benivolo SPD.

Quantum vitae meae tibi patefaciam, O lector benivole? Vel quanto tua referre potest? Qua enim de causa studium cognoscendarum vitarum aliarum excitatur? Libros legimus, orationes audimus, colloquiis fruimur ut -- quid? Rationem vivendi cernamus? Pericula nostra obliviscamur? Tempus teramus?

Nam homo teste Aristotole πολιτικὸν ζῷον est, hoc est animal qui in commercium eius generis confugere solet, quare sine amicis vivere non possumus. At ab amicis nostris distamus, et tempore. Quid? Nonne necesse est, Aristotelis eiusdem auctoritate, amicis simul vivere, ut si ab eis distamus, amicita tollatur? Absit! Quae si ita essent, Aristotelem in numero amicorum non haberem. Quid? Num is in sepulcro amicitia nostra fruitur? Nescio, sed ego scilicet. Potest fieri ut nunc amicitia nostra fruare, O lector benivole, quamquam ego ubi sis atque tu ubi sim ignoremus. Spero.

Vale.

Saturday, March 4, 2017

Argumentum Nostrum

Iohannes qui "Ozarkiensis" nominatur lectori benivolo SPD

Quis dubitare potest quin qui latine scribere vult bono nemini sit, atque quaevis latine scripta nullius aestimentur? Licet. Ex hac autem condicione ipsa aliquid bonum fieri potest. Lucro tacente, musae facilius audiri possunt, quarum iudicium minime negligendum est. Turba quae his diebus ubique regit hic ignorari conveniet. "Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam," inquit sapienter Seneca. At nostrate aetate potestas turbae tantum aucta est ut ea vix vitari possit, quae tamen, cum latinitatem atque humanitatem contemnat nobis hoc solacium ab invidia eius reliquit.

Sed quis sim, qui hoc opus solitarium suscepi, interrogare potestis. Ego magistri latinitatis munere defungor in Civitate Missouriensi, apud regionem illam qua mihi cognomen Ozarkiensis susceptum est. Sex annos iam latine doceo in schola quadam quae etiam Ozarkiensis nuncupatur. In meis votis est ut ex his operibus tam arte docendi progrediar quam latinitate. De variis argumentis et aliquot locis latine lectu dignis disserere velim. Illis qui vitare turbam quoque velint aliquantulum iuvet!

Vale.