Sunday, March 5, 2017

De Numeris, e quibus omnia aestimari solent

Iohannes lectori benivolo SPD.

Saepe de numero lectorum qui haec opuscula spectaverunt patronus noster Google me certiorem facit, quod vero mea minime refert. In regno Turbae omnia numeris aestimari solent, aliis rationibus ademptis; apud nos, O lector benivole, talibus careamus. Unicum lectorem cupio, qui quae dicam tenet; aliis non opus esse opinor.

Idem est atque in libro Antonii a Sancto Exuperio c.t. Regulus latine ab Augusto Haury reddito dicitur: "Adultorum hominum causa tibi de stellula sescentestima duodecima secundi generis singula enarravi ac quota esset secreto dixi. Nam adulta aetas numeris gaudet. Quotiescumque cum eis de novo amico loqueris, quae plurimi sunt, ea ex te numquam quaerunt. Numquam dicunt: « Qualis est vocis ejus sonus? Quibus lusionibus praecipue delectatur? Colligerene papiliones solet? » Sed  haec quaerunt: « Quot annos natus est? Quot fratres habet? Quam gravi corpore est? Quid pater ejus meretur? » Tum demum eum novisse sibi videntur. Sin autem eis dixeris: « Pulchram domum vidi roseis lateribus exsructam, cujus in fenestris gerania et in tecto columbae erant... » domum istam cogitatione sibi fingere nequaquam possunt. Eis dicere oportet: « Domum quingenorum sestertium vidi. » Tum vero exclamat: « Quam lauta est! »"

Cave ne te aestimes idem atque turba.

Vale.

No comments:

Post a Comment