Saturday, March 11, 2017

Iohannes lectori benivolo SPD.

In operibus cuiusdam Iohannis Brinsley, qui doctissimus aetate renascentium artium latinitatem magister docebat, multum nuper legimus. Miror quod omnia quae ad eruditionem puerorum pertinent planissime illic explicari videntur. Id quo caremus non est methodus, sed voluntas. Inter nos qui institutioni puerorum non secundum mediocritatem hodiernam operam damus quotiens de ratione pristina educandi rursus invenienda colloquamur, Utinam totiens libros maiorum evolvamus! Illic thesaurus sapientiae inveniendus latet. Ut evolvas et tu, O lector benivole, precor.

Vale.

Sunday, March 5, 2017

De Numeris, e quibus omnia aestimari solent

Iohannes lectori benivolo SPD.

Saepe de numero lectorum qui haec opuscula spectaverunt patronus noster Google me certiorem facit, quod vero mea minime refert. In regno Turbae omnia numeris aestimari solent, aliis rationibus ademptis; apud nos, O lector benivole, talibus careamus. Unicum lectorem cupio, qui quae dicam tenet; aliis non opus esse opinor.

Idem est atque in libro Antonii a Sancto Exuperio c.t. Regulus latine ab Augusto Haury reddito dicitur: "Adultorum hominum causa tibi de stellula sescentestima duodecima secundi generis singula enarravi ac quota esset secreto dixi. Nam adulta aetas numeris gaudet. Quotiescumque cum eis de novo amico loqueris, quae plurimi sunt, ea ex te numquam quaerunt. Numquam dicunt: « Qualis est vocis ejus sonus? Quibus lusionibus praecipue delectatur? Colligerene papiliones solet? » Sed  haec quaerunt: « Quot annos natus est? Quot fratres habet? Quam gravi corpore est? Quid pater ejus meretur? » Tum demum eum novisse sibi videntur. Sin autem eis dixeris: « Pulchram domum vidi roseis lateribus exsructam, cujus in fenestris gerania et in tecto columbae erant... » domum istam cogitatione sibi fingere nequaquam possunt. Eis dicere oportet: « Domum quingenorum sestertium vidi. » Tum vero exclamat: « Quam lauta est! »"

Cave ne te aestimes idem atque turba.

Vale.

De amicis ab quibus distamus, et tempore

Iohannes Ozarkiensis lectori benivolo SPD.

Quantum vitae meae tibi patefaciam, O lector benivole? Vel quanto tua referre potest? Qua enim de causa studium cognoscendarum vitarum aliarum excitatur? Libros legimus, orationes audimus, colloquiis fruimur ut -- quid? Rationem vivendi cernamus? Pericula nostra obliviscamur? Tempus teramus?

Nam homo teste Aristotole πολιτικὸν ζῷον est, hoc est animal qui in commercium eius generis confugere solet, quare sine amicis vivere non possumus. At ab amicis nostris distamus, et tempore. Quid? Nonne necesse est, Aristotelis eiusdem auctoritate, amicis simul vivere, ut si ab eis distamus, amicita tollatur? Absit! Quae si ita essent, Aristotelem in numero amicorum non haberem. Quid? Num is in sepulcro amicitia nostra fruitur? Nescio, sed ego scilicet. Potest fieri ut nunc amicitia nostra fruare, O lector benivole, quamquam ego ubi sis atque tu ubi sim ignoremus. Spero.

Vale.

Saturday, March 4, 2017

Argumentum Nostrum

Iohannes qui "Ozarkiensis" nominatur lectori benivolo SPD

Quis dubitare potest quin qui latine scribere vult bono nemini sit, atque quaevis latine scripta nullius aestimentur? Licet. Ex hac autem condicione ipsa aliquid bonum fieri potest. Lucro tacente, musae facilius audiri possunt, quarum iudicium minime negligendum est. Turba quae his diebus ubique regit hic ignorari conveniet. "Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam," inquit sapienter Seneca. At nostrate aetate potestas turbae tantum aucta est ut ea vix vitari possit, quae tamen, cum latinitatem atque humanitatem contemnat nobis hoc solacium ab invidia eius reliquit.

Sed quis sim, qui hoc opus solitarium suscepi, interrogare potestis. Ego magistri latinitatis munere defungor in Civitate Missouriensi, apud regionem illam qua mihi cognomen Ozarkiensis susceptum est. Sex annos iam latine doceo in schola quadam quae etiam Ozarkiensis nuncupatur. In meis votis est ut ex his operibus tam arte docendi progrediar quam latinitate. De variis argumentis et aliquot locis latine lectu dignis disserere velim. Illis qui vitare turbam quoque velint aliquantulum iuvet!

Vale.