Saturday, March 4, 2017

Argumentum Nostrum

Iohannes qui "Ozarkiensis" nominatur lectori benivolo SPD

Quis dubitare potest quin qui latine scribere vult bono nemini sit, atque quaevis latine scripta nullius aestimentur? Licet. Ex hac autem condicione ipsa aliquid bonum fieri potest. Lucro tacente, musae facilius audiri possunt, quarum iudicium minime negligendum est. Turba quae his diebus ubique regit hic ignorari conveniet. "Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam," inquit sapienter Seneca. At nostrate aetate potestas turbae tantum aucta est ut ea vix vitari possit, quae tamen, cum latinitatem atque humanitatem contemnat nobis hoc solacium ab invidia eius reliquit.

Sed quis sim, qui hoc opus solitarium suscepi, interrogare potestis. Ego magistri latinitatis munere defungor in Civitate Missouriensi, apud regionem illam qua mihi cognomen Ozarkiensis susceptum est. Sex annos iam latine doceo in schola quadam quae etiam Ozarkiensis nuncupatur. In meis votis est ut ex his operibus tam arte docendi progrediar quam latinitate. De variis argumentis et aliquot locis latine lectu dignis disserere velim. Illis qui vitare turbam quoque velint aliquantulum iuvet!

Vale.

No comments:

Post a Comment